monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 8. <<<     >>> 10.

9.

1 Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus conveniat; rogavi enim clementiam tuam: et licet ipse hoc revocatum adhuc non legerim, revocatum tamen constituamus.
2 Quid si alii timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum censu exaedificari iubeat? Habebis, imperator, comitem praevaricatorem, et huic vexilla committes victricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine, qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Iube labarum synagogae inferri, videamus si non resistunt.